Categorias

Apostolado da Oração

Pesquisa

Scripta Latina – I

Scripta Latina – I

A. Freire (2ª ed.) 232 págs., 1998

Mais detalhes


10,00 €

9726971101

Cum illud iamdudum mihi firmiter persuasum sit neminem posse cum fructu iucunditate linguam latinam docere eandemve perdiscere, quin eam pro viribus loqui ac scribere sedulo studeat, opus aliquod diu multumque meditatus sum, quo et totius Latinitatis auctores praecipui cintinerentur et litterarum Latinarum historiae latine exaratae brevis traderetur conspectus.

Sic igitur, meo saltem iudicio, fieret ut cum magistri tum etiam discipuli praeclarissimorum quorundam Latinitatis scriptorum monumenta sibi identidem ob oculos versantes et iudicium de iis auctoribus Latine ferentes, nec operum non analysim Latine factam crebo lectitantes, Romanorum sermoni aures magis magisque assuefacerent atque universae Latinitatis scripta selecta pernitius in dies degustarent.

Quo autem aptius atque iucundius Romanorum scriptorum vita, opera et iudicium describerentur, non eos in unum corpus redigendos sed passim per totum opus, proprio tamen loco, distribuendos constitui. Eo igitur consilio Selecta Latinitatis Scripta concinnanda curavi, quae multum diuque in scholis pervolutata, exhausta tandem sunt neque ullum iam prostat venale exemplar.

Cum autem eiusmodi Selecta Latinitatis Scripta typis iterum excudere et in lucem edere minime mihi in animo sit, Romanorum scriptorum ordinem et iudicium una cum aliis Latinitatis auctoribus in vulgus edere operae pretium esse duxi.

Expertus enim dicidi quantum ad Latine cum facilitate loquendum et cum lepore scribendum conferat, si non tantum Latinorum auctorum opera apte seligantur, verum etiam eorum scriptorum brevis eaque Latine praemittatur notitia itemque alumnis affatim suppeditetur pensi quo ipsi opera, quibus student, iterum iterumque exponant, commententur ac disputationi etiam pro re nata subiciant.

Carrinho  

Sem produtos

Envio 0,00 €
Total 0,00 €

Carrinho Encomendar

PayPal

Pesquisa