Categorias

Apostolado da Oração

Pesquisa

Scripta Latina – II

Scripta Latina – II

A. Freire, 164 págs., 1987

Mais detalhes


8,00 €

009

Em tibi, humanissime Lector, hasce Syntaxeos Latinae Institutiones, quas tibi ex doctrina atque praeceptis, quae passim ab grammatices scriptoribus traduntur, apte eleganterque concinnandas curavi.

Non equidem infitior multas me consulto cogitatoque praetermisisse quaestiones, in iis praesertim, quae ad Morphologiam atque ad Grammaticam, ut aiunt, Historicam maxime spectant; non quin eas perutiles ac necessarias esse arbitrer, sed quia ab illo proposito, quod mihi iamdudum praefiniveram, alienae potius esse videbantur. Si quis eiusmodi quaestiones primoribus saltem labris attingere cupiat, eas summatim pertractatas in mea Grammatica Latina lusitano exarata sermone inveniet.

Sic igitur, optime Lector, habeto mihi in hoc libro conficiendo illud potissimum fuisse consilium, ut eas duntaxat grammaticorum praeceptiones seligerem easque uberius commentarer, quae non modo ad intellegendos degustandosque aureae Latinitatis scriptores plurimum conducerent, verum etiam docerent quemadmodum emendate ac venuste loquendum Latine scribendumque esset.

Illud igitur cordi mihi summopere fuit, ut non solum magna exemplorum copia suppeteret, quibus syntaxis leges illustrarentur exercitationesque in scholae claustris quam maximae fierent, sed Stilisticae etiam ac Prosodiae Latinae leges fusius traderentur.

Animadvertas tamen oportet necesse minime esse, ut exceptiones omnes quae in prosodia recensentur, memoriae tradantur: satis itaque est eas memoriae mandare, quae utilitatem uberiorem prae se ferre videantur.

Quod, si Morphologia omissa, Syntaxim ita inchoavi ut eius quoddam quasi complementum esse videretur causae quod integram egomet grammaticam Latinam Lusitane conscriptam in lucem etiam edidi.

Quocirca haud semel reperies locutiones Lusitanas, quibus facilius exempla legesque intellegantur. Scito tamen id me eo solummodo fecisse consilio ut perspicuitati melius consulerem. Si quis vero Syntaxin, Stilisticam ad Prosodiam, quas nunc Latine edo, cum grammatices partibus Lusitane conscriptis conferre velit, iidem de industria relicti sunt paragraphorum numeri, quo citius similitudo Lusitanum textum inter aque Latinum appareret. Quod quidem etiam fiet cum Exercitiis Latinis quae in praesentia mihi in manibus sunt, ut brevi vel simul publici fiant iuris.

In hac autem grammatices parte, qua et Syntaxis et Syilistica ac Prosodia continentur, multa profecto nova reperies aliaque denuo excusa et ad unguem castigata: quibis si naviter studeas, difficillimas quasque sententias e patrio in Latinum sermonem convertere tibi erit in promptu.

Nunc autem vos oro atque absecro, eximii linguae Latinae Doctores atque Doctrices, ut si nquid mendosum, si quid desiderandum in hoc volumine inveneritis, id amice aperteque mecum communicetis: quo quidem fiet, ut non modo animadversiones vestra aequi bonique faciam, verum etiam ingentes vobis habeam referamque grates.

Carrinho  

Sem produtos

Envio 0,00 €
Total 0,00 €

Carrinho Encomendar

PayPal

Pesquisa