Categorias

Apostolado da Oração

Pesquisa

Scripta Latina – III

Scripta Latina – III

A. Freire, 56 págs., 1987

Mais detalhes


2,50 €

010

SAEPE mihi, lectores humanissimi, Grammaticam Latinam in lucem edenti, lucubrationes visum est conscribere, quae ad discipulorum exercitationes, cum de scripto, tum viva etiam voce faciendas, linguae Latinae magistrisargumentum suppeditarent.

Itaque exercitiis bene multis, quae olim, dum infimam ac supremam Grammaticam edocui, discipulis meis tradere solebam, operae pretium esse duxi varietatis maxime gratia, aliquot addere scriptiones Lusitano exaratas sermone quas, paucis interiectis interpolationibus, a sodalibus meis A. Rocha, A. Martins Barata et Iosepho da Silva utendas rogavi. Quibus, igitur, nunc pro benigna sua erga me humanitate debitam velim referre gratiam.

Ut autem magistris atque discipulis utilius conficerem opus, eas aliasque quas e penu ingenii mei diu multumque condideram Latine vertendas curavi. Quae quidem Latina interpretatio tota mea est aut discipulorum (quamvis perraro), sed a me correcta et, quantum eiusmodi exercitiorum natura ferebat magis ad unguem eleganterque perpolita.

Ne tamen nimium ornatus in his elucubrationibus quaeras, quae eo potissimum spectant, ut Syntaxis praecepta recte et emendate in praxim redigantur.

Hac etiam de causa, satius habui sententias ex meo excudere marte, quam ex Latinis eruere scriptoribus.

Ad nomina, autem, historica quod attinet, haud semper quae de ipsis referuntur, historicae congruunt veritati. Scito tamen, id eo me fecisse consilio, ut uni duntaxat Grammaticae applicandae consulerem.

Porro autem, in exercitationum argumento collocando, ordinem servandum censui, quo singulae quaestiones in mea Syntaxi Latina pertractantur.

Illud tamen impedire nequaquam potui, quominus sententiae nonnullae in quibusdam Syntaxeos exercitiis extra suum locum ponerentur. Pro virili, autem, parte conatus sum eas vertere, explanare aut, saltem, faciliores efficere. Quod si nonnunquam accidat, ut intellegi nequeant, quin prius ipsae videantur quaestiones, prudentis magistri erit eas commutare aut omittere, donec alumni istis praeceptis studuerint.

Ceterum, operam magistri dabunt ut, pro viribus, discipulorum captui atque progressui singulas sententias apte diserteque accommodent. Quod quidem sine ullo negotio assequentur, si ex compluribus scriptionibus ad eandem quaestionem spectantibus, sententias hinc illinc excerptas, aut aliquantulum immutatas, discipulis proponant.

Faxit Deus O. M., ut haec Exercitia, quae summo cum studio in magistrorum discipulorumque exaranda constitui, ab omnibus ea, qua par est, benevolentia excipiantur, probentur, adhibeantur.

Carrinho  

Sem produtos

Envio 0,00 €
Total 0,00 €

Carrinho Encomendar

PayPal

Pesquisa